Documento Costitutivo del Magistrato di Misericordia

DOCUMENTO COSTITUTIVO DEL MAGISTRATO DI MISERICORDIA

Raccolta “Leges, et regule Ill.mi et Rever.mi Officij Misericordiae Genuae” (1419-1538), prima pagina.

Il documento si apre con il decreto, datato  23 gennaio 1419, con il quale la Repubblica di Genova istituisce, su mandato permanente, l’ Ufficio di Misericordia. Successivamente l’ Ufficio sarà chiamato Magistrato di Misericordia e con questo nome è arrivato fino ai nostri giorni. Il decreto, rogato dalla Cancellariae Ducalis, doge Tomaso di Campofregoso, accoglie la richiesta dell’Arcivescovo di Genova Pileo de Marini,  e nomina quattro cittadini genovesi con  l’ incarico di sovrintendere, insieme all’Arcivescovo, al rispetto e all’esecuzione delle disposizioni testamentarie in favore dei poveri. Le prime nomine sono:  i nobili Pietro Fieschi e Gabriele Spinola ed i popolari Antonio Bargagli, seaterius, e Geronimo Giustiniani, olim de Monelia.

Trascrizione del testo in latino:

«+ MCCCCXVIIII° die XXIII
Illustris et excelsus dominus dominus Thomas de Campofregoso, Dei gratia ianuensium dux et cetera et populi defensor, et veneranda Consilium dominorum Antianorum et Officium Provisionis in sufficientibus et legitimis numeris congregata, audita et plene intellecta requisitione reverendi in Christo patris domini domini Pilei, Dei gratia archiepiscopi ianuensium, exponentis quod a certo tempore citra, propter varias et diversas causas, in negotiis pauperum Christi et in relictis eisdem in defunctorum ultimis voluntatibus seu aliis legatis in piis causis seu pro anima seu aliis modis et occasionibus ad ipsas spectantibus et pertinentibus non potuit saltem de facto plenam exequtionem facere, propter quod fraudantur ipsorum defunctorum pie voluntates executorumque et fideicommissariorum per dictos defuntos deputatorum, qui relicta eisdem pauperibus vel ad alias pias causas non errogant nec dispensant iuxta ipsorum defunctorum ultimas voluntates, immo illas pro se usurpant et in proprios usus convertunt anime non modicum agravantur, dictique pauperes et alie miserabiles persone quorum interest iacturam et preiudicium patiuntur, et petentis sine preiudicio tamen sue iurisdictionis et auctoritatis sue ordinarie, ad hoc ut negotia dictorum pauperum et miserabilium personarum cum omnibus favoribus possibilibus executioni debite demandentur, quod eligantur tres aut quatuor boni et honorabiles cives ac bone conscientie, qui una cum prefato domino Archiepiscopo vel eius vicario habeant inquirere et investigare omnia et singula legata et relicta dictis pauperibus vel miserabilibus personis vel eis quovis alio titulo bona, res et iura obvenientia et contra dictos executores et fideicommissarios non debite se gerentes ac etiam contra quoscumque illicitos detemptores et possessores bonorum, rerum et iurium ad dictas personas spectantium et pertinentium procedere summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, sola facti veritate inspecta. …».